CAPITULUM VICESIMUM TERTIUM

Lēctiō prīma (versūs 1-40)

Exercitium 1

Mūtā tempus praesēns [ ... ] in perfectum. Exemplum:
Iānitor ōstium [claudit] clausit = Ōstium [clauditur] clausum est ā iānitōre.
  1. Magister epistulam [scrībit] _____ = Epistula ā magistrō [scrībitur] _____ est.

Exercitium 2

Exercitium 3

  1. Quid iānitor Iūliō trādit? ... Iānitor epistulam dominō suō trādit.
  2. Quid dīcit iānitor? ... Iānitor dīcit "Tabellārius advēnit Tūsculō. (Ecce epistula quam illinc ad tē tulit.)"
  3. Quōmodo Iūlius scit litterās ā Diodōrō missās esse? ... Signum magistrī cognōscit.
  4. Quid est signum magistrī? ... Est parva eius imāgō.
  5. Cūr Iūlius litterās magistrī legere nōn vult? ... Iūlius has litteras legere nōn vult, nam certē magister poscit pecūniam quam eī dēbet.
  6. Quid Iūlius magistrō dēbet? ... Pecūniam dēbet.
  7. Quid Aemilia magistrum scrīpsisse arbitrātur? ... Aemilia magistrum aliquid dē Mārcō scrīpsisse arbitrātur.
  8. Quōmodo Iūlius epistulam aperit? ... Signum rumpit (et epistulam aperit).
  9. Quid magister dē Mārcō scrīpsit? ... Magister scrīpsit 'Mārcum discipulum improbum atque pigrum esse'.
  10. Quō diē epistula scrīpta est? ... Scrīpta est kalendīs Iūnīis
  11. Dē quā rē hic diēs magistrum monuit? ... Monuit dē pecūniā quam Iūlius eī dēbet.
  12. Cūr Mārcus patrem aspiciēns pallet? ... Pallet ob timōrem.
Lēctiō secunda (versūs 41-83)

Exercitium 4

Exercitium 5

Exercitium 6

  1. Estne tōta epistula dē pecūniā quam Iūlius dēbet? ... Tōta epistula nōn est dē pecūniā: prior epistulae pars dē aliā rē est, ut Iūlius dīcit.
  2. Cūr Aemilia magistrum mercēdem merēre putat? ... Ea magistrum mercēdem merēre putat quia fīliōs eius tam bene scrībere et legere ille (magister) docet.
  3. Num magister Mārcum litterīs suīs laudat? ... Nōn laudat (Mārcum litterīs suīs).
  4. Cūr Mārcus laudem nōn meret? ... Mārcus laudem nōn meret quia puer piger atque improbus est.
  5. Quālis discipulus laudem meret? ... Discipulus industrius atque probus laudem meret.
  6. Quid Iūlius dīcit dē Mārcō? ... Iūlius dīcit 'Mārcum esse discipulum pigrum atque improbum'.
  7. Quōmodo pater intellegit tabulam Sextī esse? ... Pater intellegit quia nōmen 'Sextī' litterīs plānīs in parte superiōre inscrīptum est.
  8. Num Mārcus hoc negat? ... Nihil negat, sed omnia fatētur.
  9. Quid Mārcus fatētur? ... Omnia fatētur.
  10. Cūr māter nescit puerōs in viā pugnāvisse? ... Mārcus Iūliō, nōn Aemiliae, nārravit 'sē cum Sextō pugnāvisse.'
  11. Quid pater Sextī putābit? ... Pater Sextī putābit eum perdidisse tabulam suam.
  12. Cūr Mārcus iam rubet? ... Rubet propter pudōrem.
Lēctiō tertia (versūs 84-155)